

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 11: Versus 8
Joab autem reliqua urbis exstruxit.Per industriam enim militis civitatem munivit. Josephus tamen dicit David superiorem civitatem munisse, eique copulando arcem unum corpus effecisse et cuncta muro circumdedisse. Super opus autem murorum constituisse Jacob, expulisse Jebusaeos et Jerosolymam vocasse. Jero enim Hebraice munitio est. Christus quoque in Judaea primum Evangelium praedicavit, Et ecclesiam fidei suae munitione firmavit. Joab, qui reliqua urbis exstruxit, significat apostolos et apostolicos viros qui post ascensionem Domini plurimos de gentibus converterunt; unde:Dei adjutores sumus, Dei agri.